Home Master Index
←Prev   Sirach 50 as rendered by/in  Next→ 



50:1  Simon Onii filius sacerdos magnus qui in vita sua suffulsit domum et in diebus suis corroboravit
50:2  templi etiam altitudo ab ipso fundata est duplex aedificatio excelsa parietis templi
50:3  in diebus ipsius remanaverunt putei aquarum et quasi mare adimpleti sunt supra modum
50:4  qui curavit gentem suam et liberavit illam a pernicie
50:5  qui praevaluit amplificare civitatem qui adeptus est gloriam in conversatione gentis et ingressum domus et atrii amplificatus est
50:6  quasi stella matutina in medio nebulae et quasi luna plena in diebus suis lucet
50:7  et quasi sol refulgens sic ille effulsit in templo Dei
50:8  quasi arcus effulgens in nebulam gloriae et quasi flos rosarum in diebus veris quasi lilia quae sunt in transitu aquae et quasi tus redolens in diebus aestatis
50:9  quasi ignis effulgens et tus ardens in igni
50:10  quasi vas auri solidum ornatum omni lapide pretioso
50:11  quasi oliva pullulans et gyrus in altitudinem se tollens in accipiendo ipsum stolam gloriae et vestiri eum consummatione virtutis
50:12  in ascensu altarii sancti gloriam dedit sanctitatis amictum
50:13  in accipiendo autem partes de manu sacerdotum et ipse stans iuxta aram circa illum corona fratrum quasi plantatio cedri in monte Libano
50:14  sic circa illum steterunt quasi rami in palma et omnes filii Aaron in gloria sua
50:15  oblatio autem Domini in manibus ipsorum coram omni synagoga Israhel et consummationem fungens in ara amplificare oblationem excelsi Regis
50:16  porrexit manum suam in libatione et libavit de sanguine uvae
50:17  et fudit in fundamenta altarii odorem divinum excelso Principi
50:18  tunc exclamaverunt filii Aaron in tubis productilibus sonaverunt et auditam fecerunt magnam vocem in memoriam coram Deo
50:19  tunc omnis populus simul properaverunt et ceciderunt in faciem super terram adorare Dominum suum et dare preces Deo omnipotenti excelso
50:20  et amplificaverunt psallentes in vocibus suis et in magna domo auctus est sonus suavitate plenus
50:21  et rogavit populus Dominum excelsum in prece usque dum perfectus est honor Domini et munus suum perfecerunt
50:22  tunc descendens extulit manus suas in omnem congregationem filiorum Israhel dare gloriam Deo a labiis suis et in nomine ipsius gloriari
50:23  et iteravit orationem suam volens ostendere virtutem Dei
50:24  et nunc orate Dominum omnium qui magna fecit in omni terra qui auxit dies nostros a ventre matris nostrae et fecit nobiscum secundum suam misericordiam
50:25  det nobis iucunditatem cordis et fieri pacem in diebus nostris in Israhel per dies sempiternos
50:26  credere Israhel nobiscum esse misericordiam Dei ut sanet vos in diebus suis
50:27  duas gentes odit anima mea tertia autem non est gens quam oderim
50:28  qui sedent in monte Seir et Philisthim et stultus populus qui habitat in Sicimis
50:29  doctrinam sapientiae et disciplinae scripsi in codice isto Iesus filius Sirach Hierosolymita qui renovavit sapientiam de corde suo
50:30  beatus qui in istis versatur bonis qui ponit illa in corde suo sapiens erit semper
50:31  si enim haec fecerit ad omnia valebit quia lux Dei vestigium eius est