Home Master Index
←Prev   Sirach 52 as rendered by/in  Next→ 



52:1  et declinavit Salomon genua in conspectu totius ecclesiae Israhel et aperuit manus suas ad caelum et dixit
52:2  Domine Deus Israhel non est tibi similis Deus in caelo sursum neque in terra deorsum
52:3  qui custodis testamentum tuum et misericordiam pueris tuis euntibus in conspectu tuo in toto corde
52:4  servans puero tuo David quae locutus es illi et locutus es in ore tuo et in manu tua supplesti quasi dies iste
52:5  et nunc Domine Deus Israhel custodi puero tuo David quae locutus es illi dicens non deerit tibi vir a facie mea sedens in throno Israhel
52:6  verum si custodierint filii tui manum suam ut in praeceptis meis ambulent sicut ambulaverunt in conspectu meo
52:7  et nunc Domine Deus Israhel creditum est verbum quod locutus es puero tuo David
52:8  quoniam si vere habitabit Deus cum hominibus in terra
52:9  si caelum caeli non sufficit verum domus quam aedificavi
52:10  et respicias ad orationem pueri tui et precationem Domine ut exaudias placationem orationis quam puer tuus orat coram te
52:11  ut sint oculi tui super domum hanc die et nocte in locum quem dixisti invocari nomen tuum et exaudias orationem quam puer tuus orat in hunc locum
52:12  et exaudias precationem pueri tui et populi tui Israhel si oraverint in loco isto