Home Master Index
←Prev   Sirach 9 as rendered by/in  Next→ 



9:1  non zeles mulierem sinus tui ne ostendas super te malitiam doctrinae nequam
9:2  non des mulieri potestatem animae tuae ne ingrediatur in virtute tua et confundaris
9:3  ne respicias mulierem multivolam ne forte incidas in laqueos illius
9:4  cum psaltrice ne adsiduus sis nec audias illam ne forte pereas in efficacia illius
9:5  virginem ne conspicias ne forte scandalizeris in decore illius
9:6  non des fornicariis animam tuam in nullo ne perdas te et hereditatem tuam
9:7  noli conspicere in vicis civitatis nec oberraveris in plateis illius
9:8  averte faciem tuam a muliere compta et non circumspicias speciem alienam
9:9  propter speciem mulieris multi perierunt et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit
9:10  omnis mulier quae est fornicaria quasi stercus in via conculcatur
9:11  speciem mulieris alienae multi admirati reprobi facti sunt conloquium enim illius quasi ignis exardescit
9:12  cum aliena muliere non accumbas super cubitum cum aliena muliere ne sedeas omnino nec accumbas cum ea super cubitum
9:13  et non alterceris cum ea in vino ne forte declinet cor tuum in illa et sanguine tuo labaris in perditionem
9:14  ne derelinquas amicum antiquum novus enim non erit similis illi
9:15  vinum novum amicus novus veterescat et cum suavitate bibes illud
9:16  non zeles gloriam et opes peccatoris non enim scis quae futura sit illius subversio
9:17  non placeat tibi iniuria iniustorum sciens quoniam usque ad inferos non placebit impius
9:18  longe abesto ab homine potestatem habente occidendi et non suspicaberis timorem mortis
9:19  et si accesseris ad illum noli aliquid committere ne forte auferat vitam tuam
9:20  communionem mortis scito quoniam in medium laqueorum ingredieris et super dolentium arma ambulabis
9:21  secundum virtutem tuam cave te a proximo et cum sapientibus et prudentibus tracta
9:22  viri iusti sint tibi convivae et in timore Dei sit gloriatio tibi
9:23  et in sensu sit tibi cogitatus et omnis narratio tua in praeceptis Altissimi
9:24  in manus artificum opera laudabitur et princeps populi in sapientia sermonis sui in sensu vero seniorum verbum
9:25  terribilis est in civitate sua homo linguosus et temerarius in verbo suo odibilis erit