Home Master Index
←Prev   Song of Songs 1 as rendered by/in  Next→ 



1:1  osculetur me osculo oris sui quia meliora sunt ubera tua vino
1:2  fraglantia unguentis optimis oleum effusum nomen tuum ideo adulescentulae dilexerunt te
1:3  trahe me post te curremus introduxit me rex in cellaria sua exultabimus et laetabimur in te memores uberum tuorum super vinum recti diligunt te
1:4  nigra sum sed formonsa filiae Hierusalem sicut tabernacula Cedar sicut pelles Salomonis
1:5  nolite me considerare quod fusca sim quia decoloravit me sol filii matris meae pugnaverunt contra me posuerunt me custodem in vineis vineam meam non custodivi
1:6  indica mihi quem diligit anima mea ubi pascas ubi cubes in meridie ne vagari incipiam per greges sodalium tuorum
1:7  si ignoras te o pulchra inter mulieres egredere et abi post vestigia gregum et pasce hedos tuos iuxta tabernacula pastorum
1:8  equitatui meo in curribus Pharaonis adsimilavi te amica mea
1:9  pulchrae sunt genae tuae sicut turturis collum tuum sicut monilia
1:10  murenulas aureas faciemus tibi vermiculatas argento
1:11  dum esset rex in accubitu suo nardus mea dedit odorem suum
1:12  fasciculus murrae dilectus meus mihi inter ubera mea commorabitur
1:13  botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi
1:14  ecce tu pulchra es amica mea ecce tu pulchra oculi tui columbarum
1:15  ecce tu pulcher es dilecte mi et decorus lectulus noster floridus
1:16  tigna domorum nostrarum cedrina laquearia nostra cypressina