Home Master Index
←Prev   Song of Songs 4 as rendered by/in  Next→ 



4:1  quam pulchra es amica mea quam pulchra es oculi tui columbarum absque eo quod intrinsecus latet capilli tui sicut greges caprarum quae ascenderunt de monte Galaad
4:2  dentes tui sicut greges tonsarum quae ascenderunt de lavacro omnes gemellis fetibus et sterilis non est inter eas
4:3  sicut vitta coccinea labia tua et eloquium tuum dulce sicut fragmen mali punici ita genae tuae absque eo quod intrinsecus latet
4:4  sicut turris David collum tuum quae aedificata est cum propugnaculis mille clypei pendent ex ea omnis armatura fortium
4:5  duo ubera tua sicut duo hinuli capreae gemelli qui pascuntur in liliis
4:6  donec adspiret dies et inclinentur umbrae vadam ad montem murrae et ad collem turis
4:7  tota pulchra es amica mea et macula non est in te
4:8  veni de Libano sponsa veni de Libano veni coronaberis de capite Amana de vertice Sanir et Hermon de cubilibus leonum de montibus pardorum
4:9  vulnerasti cor meum soror mea sponsa vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum et in uno crine colli tui
4:10  quam pulchrae sunt mammae tuae soror mea sponsa pulchriora ubera tua vino et odor unguentorum tuorum super omnia aromata
4:11  favus distillans labia tua sponsa mel et lac sub lingua tua et odor vestimentorum tuorum sicut odor turis
4:12  hortus conclusus soror mea sponsa hortus conclusus fons signatus
4:13  emissiones tuae paradisus malorum punicorum cum pomorum fructibus cypri cum nardo
4:14  nardus et crocus fistula et cinnamomum cum universis lignis Libani murra et aloe cum omnibus primis unguentis
4:15  fons hortorum puteus aquarum viventium quae fluunt impetu de Libano
4:16  surge aquilo et veni auster perfla hortum meum et fluant aromata illius