Home Master Index
←Prev   Tobit 1 as rendered by/in  Next→ 



1:1  Tobias ex tribu et civitate Nepthalim quae est in superioribus Galileae supra Naasson post viam quae ducit ad occidentem in sinistro habens civitatem Sephet
1:2  cum captus esset in diebus Salmanassar regis Assyriorum in captivitate tamen positus viam veritatis non deseruit
1:3  ita ut omnia quae habere poterat cotidie concaptivis fratribus qui erant ex genere inpertiret
1:4  cumque esset iunior omnibus in tribu Nepthalim nihil tamen puerile gessit in opere
1:5  denique cum irent omnes ad vitulos aureos quos Hieroboam fecerat rex Israhel hic solus fugiebat consortia omnium
1:6  et pergebat ad Hierusalem ad templum Domini et ibi adorabat Dominum Deum suum Israhel omnia primitiva sua et decimas suas fideliter offerens
1:7  ita ut in tertio anno proselytis et advenis ministraret omnem decimationem
1:8  haec et his similia secundum legem Dei puerulus observabat
1:9  cum vero factus esset vir accepit uxorem Annam ex tribu sua genuitque ex ea filium nomen suum inponens ei
1:10  ab infantia timere Deum docuit et abstinere ab omni peccato
1:11  igitur cum per captivitatem devenisset cum uxore sua et filio in civitatem Nineve cum omni tribu sua
1:12  et omnes ederent ex cibis gentilium iste custodivit animam suam et numquam contaminatus est in escis eorum
1:13  et quoniam memor fuit Domini in toto corde suo dedit illi Dominus gratiam in conspectu Salmanassar regis
1:14  et dedit ei potestatem quocumque vellet ire habens libertatem quaecumque facere voluisset
1:15  pergebat ergo per omnes qui erant in captivitate et monita salutis dabat eis
1:16  cum autem venisset in Rages civitatem Medorum et ex his quibus honoratus fuerat a rege habuisset decem talenta argenti
1:17  et cum multa turba generis sui Gabelum egentem videret qui erat ex tribu eius sub chirografo dedit illi memoratum pondus argenti
1:18  post multum vero temporis mortuo Salmanassar rege cum regnaret Sennacherim filius eius pro eo et filios Israhel exosos haberet in conspectu suo
1:19  Tobias pergebat per omnem cognationem suam et consolabatur eos dividebatque unicuique prout poterat de facultatibus suis
1:20  esurientes alebat nudis vestimenta praebebat et mortuis atque occisis sepulturam sollicitus exhibebat
1:21  denique cum reversus esset rex Sennacherim fugiens a Iudaea plagam quam circa eum Deus fecerat propter blasphemiam suam et iratus multos occideret ex filiis Israhel Tobias sepeliebat corpora eorum
1:22  at ubi nuntiatum est regi iussit eum occidi et tulit ei omnem substantiam eius
1:23  Tobias vero cum filio suo et cum uxore fugiens nudus latuit quia multi diligebant eum
1:24  post dies vero quadraginta et quinque occiderunt regem filii ipsius
1:25  et reversus est Tobias ad domum suam omnisque facultas eius restituta est ei