Home Master Index
←Prev   Tobit 12 as rendered by/in  Next→ 



12:1  tunc vocavit ad se Tobias filium suum dixitque ei quid possumus dare viro isti sancto qui venit tecum
12:2  respondens Tobias dixit pater quam mercedem dabimus ei aut quid dignum poterit esse beneficiis eius
12:3  me duxit et reduxit sanum pecuniam a Gabelo ipse suscepit uxorem ipse me habere fecit et daemonium ab ea conpescuit gaudium parentibus eius fecit me ipsum a devoratione piscis eripuit te quoque fecit videre lumen caeli et bonis omnibus per eum repleti sumus quid illi ad haec dignum poterimus dare
12:4  sed peto te pater mi ut roges eum si forte dignabitur medietatem de omnibus quae adlata sunt sibi adsumere
12:5  et vocantes eum pater scilicet et filius tulerunt eum in partem et rogare coeperunt ut dignaretur dimidiam partem omnium quae adtulerant acceptam habere
12:6  tunc dixit eis occulte benedicite Deum caeli et coram omnibus viventibus confitemini illi quoniam fecit vobiscum misericordiam suam
12:7  etenim sacramentum regis abscondere bonum est opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est
12:8  bona est oratio cum ieiunio et elemosyna magis quam thesauros auri condere
12:9  quoniam elemosyna a morte liberat et ipsa est quae purgat peccata et faciet invenire vitam aeternam
12:10  qui autem faciunt peccatum et iniquitatem hostes sunt animae suae
12:11  manifesto ergo vobis veritatem et non abscondam a vobis sermonem occultum
12:12  quando orabas cum lacrimis et sepeliebas mortuos et derelinquebas prandium et mortuos abscondebas per diem in domo tua et nocte sepeliebas ego obtuli orationem tuam Domino
12:13  et quia acceptus eras Deo necesse fuit ut temptatio probaret te
12:14  et nunc misit me Dominus ut curarem te et Sarram uxorem filii tui a daemonio liberarem
12:15  ego enim sum Rafahel angelus unus ex septem qui adstamus ante Dominum
12:16  cumque haec audissent turbati sunt et trementes ceciderunt super faciem suam
12:17  dixitque eis angelus pax vobis nolite timere
12:18  etenim cum essem vobiscum per voluntatem Dei ipsum benedicite et cantate illi
12:19  videbar quidem vobiscum manducare et bibere sed ego cibo invisibili et potu qui ab hominibus videri non potest utor
12:20  tempus est ergo ut revertar ad eum qui me misit vos autem benedicite Deum et narrate omnia mirabilia eius
12:21  et cum haec dixisset ab aspectu eorum ablatus est et ultra eum videre non potuerunt
12:22  tunc prostrati per horas tres in faciem benedixerunt Deum et exsurgentes narraverunt omnia mirabilia eius