Home Master Index
←Prev   Tobit 14 as rendered by/in  Next→ 



14:1  et consummati sunt sermones Tobi et posteaquam inluminatus est vixit annis quadraginta duobus et vidit filios nepotum suorum
14:2  conpletis itaque annis centum duobus sepultus est honorifice in Nineven
14:3  quinquaginta namque et sex annorum oculorum lumen amisit sexagenarius vero recepit
14:4  reliquum vero vitae suae in gaudio fuit et cum bono profectu timoris Dei perrexit in pace
14:5  in hora autem mortis suae vocavit ad se Tobiam filium suum et septem iuvenes filios eius nepotes suos dixitque eis
14:6  prope erit interitus Nineven non enim excidit verbum Dei et fratres nostri qui dispersi sunt a terra Israhel revertentur ad eam
14:7  omnis autem deserta terra eius replebitur et domus Dei quae in ea incensa est iterum reaedificabitur ibique revertentur omnes timentes Deum
14:8  et relinquent gentes idola sua et venient in Hierusalem et inhabitabunt in ea
14:9  et gaudebunt in ea omnes adorantes regem Israhel
14:10  audite ergo filii mei patrem vestrum servite Domino in veritate et inquirite ut faciatis quae sunt placita illi
14:11  et filiis vestris mandate ut faciant iustitias et elemosynas ut sint memores Dei et benedicant eum in omni tempore in veritate et in tota virtute sua
14:12  nunc ergo filii audite me et nolite manere hic sed quacumque die sepelieritis matrem vestram circa me in uno sepulchro ex eo dirigite gressus vestros ut exeatis hinc
14:13  video enim quoniam iniquitas eius finem dabit ei
14:14  factum est autem post obitum matris suae Tobias abscessit ex Nineven cum uxore sua et filiis et reversus est ad soceros suos
14:15  invenitque eos incolomes in senectute bona et curam eorum gessit et ipse clausit oculos eorum et omnem hereditatem domus Raguhel ipse percepit viditque quintam generationem filios filiorum suorum
14:16  et conpletis annis nonaginta et novem in timore Domini cum gaudio sepelierunt eum