4:20 omni tempore benedic Deum et pete ab eo ut vias tuas dirigat et omnia consilia tua in ipso permaneant
4:21 indico etiam tibi fili mi dedisse me decem talenta argenti dum infantulus esses Gabelo in Rages civitate Medorum et chirografum eius apud me habeo
4:22 et ideo perquire quomodo ad eum pervenias et recipias ab eo supra memoratum pondus argenti et restituas ei chirografum suum
4:23 noli timere fili mi pauperem quidem vitam gerimus sed multa bona habemus si timuerimus Deum et recesserimus ab omni peccato et fecerimus bene
Want to give us your feedback? Suggestions?
Would like to help?
Click here to become a Patreon. Entry level is FREE:
www.patreon.com/ScriptureAwakened Thank you!