Home Master Index
←Prev   Tobit 6 as rendered by/in  Next→ 



6:1  profectusque est Tobias et canis secutus est eum et mansit prima mansione iuxta fluvium Tigris
6:2  et exivit ut lavaret pedes suos et ecce piscis inmanis exivit ad devorandum eum
6:3  quem expavescens clamavit voce magna dicens Domine invadet me
6:4  et dixit ei angelus adprehende brancia eius et trahe eum ad te quod cum fecisset adtraxit eum in sicco et palpitare coepit ante pedes eius
6:5  tunc dixit ei angelus extentera hunc piscem et cor eius et fel eius et iecur repone tibi sunt enim haec necessaria ad medicamenta utiliter
6:6  quod cum fecisset assavit carnes eius et secum sustulerunt in via cetera salierunt quae sufficerent eis quousque pervenirent in Rages civitatem Medorum
6:7  tunc interrogavit Tobias angelum et dixit ei obsecro te Azarias frater ut dicas mihi quod remedium habebunt ista quae de pisce servare iussisti
6:8  respondensque dixit ei cordis eius particulam si super carbones ponas fumus eius extricat omne daemonium sive a viro sive a muliere ita ut ultra non accedat ad eos
6:9  []
6:10  et dixit ei ubi vis ut maneamus
6:11  respondensque angelus ait est hic Raguhel nomine propinquus vir de tribu tua et hic habet filiam nomine Sarram sed neque masculum neque feminam ullum habet alium praeter eam
6:12  tibi debetur omnis substantia eius et oportet te eam accipere coniugem
6:13  pete ergo eam a patre eius et dabit tibi eam uxorem
6:14  tunc respondit Tobias et dixit audio quia tradita est viris septem et mortui sunt sed et haec audivi quia daemonium illos occidit
6:15  timeo ergo ne forte mihi haec eveniant et cum sim unicus parentibus meis deponam senectutem illorum cum tristitia ad infernum
6:16  tunc angelus Rafahel dixit ei audi me et ostendam tibi qui sunt quibus praevalere potest daemonium
6:17  hii namque qui coniugium ita suscipiunt ut Deum a se sua mente excludant et suae libidini ita vacent sicut equus et mulus in quibus non est intellectus habet potestatem daemonium super eos
6:18  tu autem cum acceperis eam ingressus cubiculum per tres dies continens esto ab ea et nihil aliud nisi orationibus vacabis cum ea
6:19  ipsa autem nocte incenso iecore piscis fugabitur daemonium
6:20  secunda vero nocte in copulatione sanctorum patriarcharum admitteris
6:21  tertia autem nocte benedictione consequeris ut filii ex vobis incolomes procreentur
6:22  transacta autem tertia nocte accipies virginem cum timore Domini amore filiorum magis quam libidinis ductus ut in semine Abrahae benedictionem in filiis consequaris