Home Master Index
←Prev   Tobit 7 as rendered by/in  Next→ 



7:1  ingressi sunt autem ad Raguhelem et suscepit eos Raguhel cum gaudio
7:2  intuensque Tobiam Raguhel dixit Annae uxori suae quam similis est iuvenis iste consobrino meo
7:3  et cum haec dixisset ait unde estis iuvenes fratres nostri at illi dixerunt ex tribu Nepthalim sumus ex captivitate Nineven
7:4  dixit illis Raguhel nostis Tobiam fratrem meum qui dixerunt novimus
7:5  cumque multa bona loquerentur de eo dixit angelus ad Raguhel Tobias de quo interrogas pater huius est
7:6  et misit se Raguhel et cum lacrimis osculatus est eum et plorans super collum eius
7:7  dixit benedictio sit tibi fili mi quia boni et optimi viri filius es
7:8  et Anna uxor eius et Sarra filia ipsorum lacrimatae sunt
7:9  postquam autem locuti sunt praecepit Raguhel occidi arietem et parari convivium cumque hortaretur eos discumbere ad prandendum
7:10  Tobias dixit hic ego hodie non manducabo neque bibam nisi prius petitionem meam confirmes et promittas mihi dare Sarram filiam tuam
7:11  quo audito verbo Raguhel expavit sciens quid evenerit illis septem viris et timere coepit ne forte et huic similiter accideret et cum nutaret et non daret ullum petenti responsum
7:12  dixit ei angelus noli timere dare illam isti quoniam huic timenti Deum debetur coniux filia tua propterea alius non potuit habere illam
7:13  tunc dixit Raguhel non dubito quod Deus preces et lacrimas meas in conspectu suo admiserit
7:14  et credo quoniam ideo vos fecit ad me venire ut ista coniungeretur cognationi suae secundum legem Mosi et nunc noli dubium gerere quod tibi eam non tradam
7:15  et adprehendens dexteram filiae suae dexterae Tobiae tradidit dicens Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob sit vobiscum et ipse coniungat vos impleatque benedictionem suam in vobis
7:16  et accepta carta fecerunt conscriptionem coniugii
7:17  et post haec epulati sunt benedicentes Deum
7:18  vocavitque ad se Raguhel Annam uxorem suam et praecepit ei ut praepararet alterum cubiculum
7:19  et introduxit in eum Sarram filiam suam et lacrimata est
7:20  dixitque ei forti animo esto filia mi Dominus caeli det tibi gaudium pro taedio quo perpessa es