Home Master Index
←Prev   Wisdom 1 as rendered by/in  Next→ 



1:1  diligite iustitiam qui iudicatis terram sentite de Domino in bonitate et in simplicitate cordis quaerite illum
1:2  quoniam invenitur ab his qui non temptant illum apparet autem eis qui fidem habent in illum
1:3  perversae enim cogitationes separant a Deo probata autem virtus corripit insipientes
1:4  quoniam in malivolam animam non intrabit sapientia nec habitabit in corpore subdito peccatis
1:5  sanctus enim spiritus disciplinae effugiet fictum et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu et corripietur superveniente iniquitate
1:6  benignus est enim spiritus sapientiae et non liberabit maledictum a labiis suis quoniam renum illius testis est Deus et cordis eius scrutator est verus et linguae illius auditor
1:7  quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum et hoc quod continet omnia scientiam habet vocis
1:8  propter hoc qui loquitur iniqua non potest latere nec praeteriet illum corripiens iudicium
1:9  in cogitationibus enim impii interrogatio erit sermonum autem illius auditio ad Dominum veniet ad correptionem iniquitatum illius
1:10  quoniam auris zeli audit omnia et tumultus murmurationum non abscondetur
1:11  custodite ergo vos a murmuratione quae nihil prodest et a detractione parcite linguae quoniam responsum obscurum in vacuum non ibit os autem quod mentitur occidit animam
1:12  nolite zelare mortem in errore vitae vestrae neque adquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum
1:13  quoniam Deus mortem non fecit nec laetatur in perditione vivorum
1:14  creavit enim ut essent omnia et sanabiles nationes orbis terrarum et non est in illis medicamentum exterminii nec inferorum regnum in terra
1:15  iustitia enim inmortalis est
1:16  impii autem manibus et verbis arcessierunt illam et aestimantes illam amicam defluxerunt et sponsionem posuerunt ad illam quoniam digni sunt qui sunt ex parte illius