Home Master Index
←Prev   Wisdom 10 as rendered by/in  Next→ 



10:1  haec illum qui primus finctus est patrem orbis terrarum cum solus esset creatus custodivit
10:2  et eduxit illum a delicto suo et dedit illi virtutem continendi omnia
10:3  ab hac ut recessit iniustus in ira sua per iram homicidii fraternitatis deperiit
10:4  propter quem cum aqua deleret terram iterum sanavit sapientia per contemptibile lignum iustum gubernans
10:5  haec et in consensu nequitiae cum se nationes contulissent scivit iustum et servavit sine querella Deo et in filii misericordia fortem custodivit
10:6  haec iustum a pereuntibus impiis liberavit fugientem descendentem ignem in Pentapoli
10:7  cuius in testimonium nequitiae fumigabunda constat deserta terra et incerto tempore fructus habentes arbores et incredibilis animae memoria stans figmentum salis
10:8  sapientiam enim praetereuntes non tantum in hoc lapsi sunt ut ignorarent bona sed et insipientiae suae reliquerunt hominibus memoriam ut in his quae peccaverunt nec latere potuissent
10:9  sapientia autem hos qui se observant a doloribus liberavit
10:10  haec profugum irae fratris iustum deduxit per vias rectas et ostendit illi regnum Dei et dedit illi scientiam sanctorum honestavit illum in laboribus et conplevit labores illius
10:11  in fraude circumvenientium illum adfuit et honestum illum fecit
10:12  custodivit illum ab inimicis et a seductoribus tutavit eum et certamen forte dedit illi ut vinceret ut sciret quoniam omnium potentior est sapientia
10:13  haec venditum iustum non dereliquit sed a peccatoribus liberavit illum descendit cum illo in foveam
10:14  et in vinculis non dereliquit illum donec adferret illi sceptrum regni et potentiam adversus eos qui eum deprimebant et mendaces ostendit qui maculaverunt ipsum et dedit illi claritatem aeternam
10:15  haec populum iustum et semen sine querella liberavit a nationibus quae illum conprimebant
10:16  intravit in animam servi Domini et stetit contra reges horrendos in portentis et signis
10:17  et reddidit iustis mercedem laborum suorum et deduxit illos in via mirabili et fuit illis in velamento diei et in luce stellarum nocte
10:18  transtulit illos mare Rubrum et transvexit illos per aquam nimiam
10:19  inimicos autem illorum demersit in mare et ab altitudine inferorum eduxit illos ideo iusti tulerunt spolia impiorum
10:20  et decantaverunt Domine nomen sanctum tuum et victricem manum tuam laudaverunt pariter
10:21  quoniam sapientia aperuit os mutorum et linguas infantium fecit dissertas