Home Master Index
←Prev   Wisdom 11 as rendered by/in  Next→ 



11:1  direxit opera illorum in manibus prophetae sancti
11:2  iter fecerunt per deserta quae non inhabitabantur et in locis secretis fixerunt casas
11:3  steterunt contra hostes et de inimicis se vindicaverunt
11:4  sitierunt et invocaverunt te et data est illis de petra altissima aqua et requies sitis de lapide duro
11:5  per quae enim poenas passi sunt inimici illorum
11:6  per haec cum illis deesset bene cum illis actum est
11:7  nam pro fonte quidem sempiterni fluminis humanum sanguinem dedisti iniustis
11:8  qui comminuerentur in traductione infantum occisorum dedisti illis abundantem aquam insperate
11:9  ostendens per sitim quae tunc fuit quemadmodum tuos exaltares et adversarios illorum necares
11:10  cum enim temptati sunt et quidem cum misericordia disciplinam accipientes scierunt quemadmodum cum ira iudicati impii tormenta paterentur
11:11  hos quidem tamquam pater monens probasti illos autem tamquam durus rex interrogans condemnasti
11:12  absentes enim et praesentes similiter torquebantur
11:13  duplex enim illos acceperat taedium et gemitus cum memoria praeteritorum
11:14  cum enim audirent per sua tormenta bene secum agi commemorati sunt Dominum
11:15  quem enim in expositione prava proiectum deriserunt in finem eventus mirati sunt non similiter iustis faciens
11:16  pro cogitationibus autem insensatis iniquitates illorum quod quidam errantes colebant mutos serpentes et bestias supervacuas inmisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam
11:17  ut scirent quia per quae peccat quis per haec et torquetur
11:18  non enim inpossibilis erat omnipotens manus tua quae creavit orbem terrarum ex materia invisa inmittere illis multitudinem ursorum aut audaces leones
11:19  aut novi generis ira plenas et ignotas bestias aut vaporem igneum spirantes aut odorem fumi proferentes aut horrendas ab oculis scintillas emittentes
11:20  quarum non solum laesura poterat illos exterminare sed et aspectus per timorem occidere
11:21  sed et sine his uno spiritu occidi poterant persecutionem passi ab ipsis factis suis et dispersi per spiritum virtutis tuae sed omnia mensura et numero et pondere disposuisti
11:22  multum enim valere tibi soli superat semper et virtuti brachii tui quis resistet
11:23  quoniam tamquam momentum staterae sic ante te est orbis terrarum et tamquam gutta roris antelucani quae descendit in terram
11:24  sed misereris omnium quoniam omnia potes et dissimulas peccata hominum propter paenitentiam
11:25  diligis enim omnia quae sunt et nihil odisti horum quae fecisti nec enim odiens aliquid constituisti
11:26  quomodo autem posset aliquid permanere nisi tu voluisses aut quod a te vocatum non esset conservaretur
11:27  parcis autem omnibus quoniam tua sunt Domine qui animas amas