Home Master Index
←Prev   Wisdom 16 as rendered by/in  Next→ 



16:1  propter hoc per his similia passi sunt digne tormenta et per multitudinem bestiarum exterminati sunt
16:2  pro quibus tormentis bene disposuisti populum tuum quibus dedisti concupiscentiam delectamenti sui novum saporem escam parans eis ortygometram
16:3  ut illi quidem concupiscentes escam propter ea quae illis ostensa et missa sunt etiam a necessaria concupiscentia averterentur hi autem in brevi inopes facti novam gustaverunt escam
16:4  oportebat enim illis quidem sine excusatione supervenire interitum exercentibus tyrannidem his autem tantum ostendere quemadmodum inimici illorum exterminabantur
16:5  etenim cum supervenit illis saeva bestiarum ira morsibus perversarum colubrarum exterminabantur
16:6  non in perpetuum permansit ira tua sed ad correptionem in brevi turbati sunt signum habentes salutis ad commemorationem mandati legis tuae
16:7  qui enim conversus est non per hoc quod videbat sanabatur sed per te omnium salvatorem
16:8  et in hoc autem ostendisti inimicis nostris quia tu es qui liberas ab omni malo
16:9  illos enim lucustarum et muscarum occiderunt morsus et non est inventa sanitas animae illorum quia digni erant ab huiusmodi exterminari
16:10  filios autem tuos nec draconum venenatorum vicerunt dentes misericordia enim tua adveniens sanabat illos
16:11  in memoria enim sermonum tuorum examinabantur et salvabantur ne in altam incidentes oblivionem non possent tuo uti adiutorio
16:12  etenim neque herba neque malagma sanavit illos sed tuus Domine sermo qui sanat omnia
16:13  tu enim vitae et mortis habes potestatem et deducis ad portas mortis et reducis
16:14  homo autem occidit quidem per malitiam animam suam et cum exibit spiritus non revertetur nec revocabit animam quae recepta est
16:15  sed tuam manum effugere inpossibile est
16:16  negantes enim nosse te impii per fortitudinem brachii tui flagellati sunt novis aquis et grandinibus et pluviis persecutionem passi et per ignem consummati
16:17  quod enim mirabile erat in aqua quae omnia extinguit plus ignis valebat vindex est enim orbis iustorum
16:18  quodam enim tempore mansuetabatur ignis ne conburerentur quae ad impios missa erant animalia sed ut ipsi videntes scirent quoniam Dei iudicio patiuntur persecutionem
16:19  et quodam tempore in aqua super virtutem ignis ardebat ut iniquae terrae nationem exterminaret
16:20  pro quibus angelorum esca nutristi populum tuum et paratum panem e caelo praestitisti illis sine labore omne delectamentum in se habentem et omnis saporis suavitatem
16:21  substantia enim tua dulcedinem tuam quam in filios habes ostendebat et serviens uniuscuiusque voluntati ad quod quis volebat convertebatur
16:22  nix autem et glacies sustinebant vim ignis et non tabescebant ut scirent quoniam fructus inimicorum exterminabat ignis ardens in grandine et pluvia coruscans
16:23  hoc autem iterum ut nutrirentur iusti etiam suae virtutis oblitus est
16:24  creatura enim tibi factori deserviens excandescit in tormentum adversus iniustos et lenior fit ad benefaciendum pro his qui in te confidunt
16:25  propter hoc et tunc in omnia transfigurata omnium nutrici gratiae tuae deserviebant ad voluntatem horum qui a te desiderati sunt
16:26  ut scirent filii tui quos dilexisti Domine quoniam non nativitatis fructus pascunt homines sed sermo tuus hos qui in te crediderint conservat
16:27  quod enim ab igni non poterat exterminari statim ab exiguo radio solis calefactum tabescebat
16:28  ut notum omnibus esset quoniam oportet praevenire solem ad benedictionem tuam et ad orientem lucis tibi adorare
16:29  ingrati enim fides tamquam hibernalis glacies tabescit et disperiet tamquam aqua supervacua