Home Master Index
←Prev   Wisdom 17 as rendered by/in  Next→ 



17:1  magna enim sunt iudicia tua et inenarrabilia verba tua propter hoc indisciplinatae animae erraverunt
17:2  dum enim persuasum habent iniqui posse dominari nationi sanctae vinculis tenebrarum et longae noctis conpediti inclusi sub tectis fugitivi perpetuae providentiae iacuerunt
17:3  et dum putant se latere in obscuris peccatis tenebroso oblivionis velamento dispersi sunt paventes horrende et cum admiratione nimia perturbati
17:4  neque enim quae continebat illos spelunca sine timore custodiebat quoniam sonitus descendens perturbabat illos et personae tristes apparentes pavorem illis praestabant
17:5  et ignis quidem nulla vis poterat illis lumen praebere nec siderum limpidae flammae inluminare poterant illam noctem horrendam
17:6  apparebat autem illis subitaneus ignis timore plenus et timore percussi illius quae non videbatur faciei aestimabant deteriora esse quae videbantur
17:7  et magicae artis adpositi erant derisus et sapientiae gloriae correptio cum contumelia
17:8  illi enim qui promittebant timores turbationes expellere se ab anima languente hi cum derisu pleni timore languebant
17:9  nam et si nihil illos ex monstris perturbabat transitu animalium et serpentium sibilatione commoti tremebundi peribant et aerem quem nulla ratione quis effugere posset negantes se videre
17:10  cum sit enim timida nequitia dat testimonium condemnata semper enim praesumit saeva conturbata conscientia
17:11  nihil enim est timor nisi praesumptionis adiutorium proditio cogitationis auxiliorum
17:12  et dum ab intro minor est expectatio maiorem putat scientiam eius causae de qua tormentum praestat
17:13  illi autem qui inpotentem vere noctem et ab infimis et ab altissimis inferis supervenientem eundem somnum dormientes
17:14  aliquando monstrorum exagitabantur timore aliquando animae deficiebant traductione subitaneus enim illis et insperatus timor supervenerat
17:15  deinde si quicumque ex illis decidisset custodiebatur in carcere sine ferro reclusus
17:16  si enim rusticus quis erat aut pastor aut agri laborum operarius praeoccupatus esset ineffugibilem sustinebat necessitatem
17:17  una enim catena tenebrarum omnes erant conligati sive spiritus sibilans aut inter spissos ramos avium sonus suavis aut vis aquae decurrentis nimium
17:18  aut sonus validus praecipitarum petrarum aut ludentium animalium cursus invisus aut mugientium valida bestiarum vox aut resonans de altissimis montibus echo deficientes faciebat illos prae timore
17:19  omnis enim orbis terrarum limpido luminabatur lumine et non inpeditis operibus continebatur
17:20  solis autem illis superposita erat gravis nox imago tenebrarum quae superventura illis erat ipsi ergo sibi erant graviores tenebris