Home Master Index
←Prev   Wisdom 18 as rendered by/in  Next→ 



18:1  sanctis autem tuis maxima erat lux et horum quidem vocem audiebant sed figuram non videbant et quia non et ipsi per eadem passi erant magnificabant
18:2  et qui ante laesi erant quoniam non laedebantur gratias agebant et ut esset differentia donum petebant
18:3  propter quod igni ardentem columnam ducem habuerunt ignotae viae et solem sine laesura boni hospitii praestitisti
18:4  digni quidem illi carere luce et pati carcerem tenebrarum qui inclusos custodiebant filios tuos per quos incipiebat incorruptum legis lumen saeculo dari
18:5  cum cogitarent iustorum occidere infantes et uno exposito filio et liberato in traductionem illorum multitudinem filiorum abstulisti et pariter illos perdidisti in aquam validam
18:6  illa nox ante cognita est a parentibus nostris ut vere scientes quibus iuramentis crediderunt animaequiores essent
18:7  suscepta est autem a populo tuo sanitas quidem iustorum iniustorum autem exterminatio
18:8  sicut enim laesisti adversarios sic nos provocans magnificasti
18:9  absconse enim sacrificabant iusti pueri bonorum et iustitiae legem in concordia disposuerunt similiter bona et mala percepturos iustos patri iam decantantes laudes
18:10  resonabat autem inconveniens inimicorum vox et flebilis audiebatur planctus ploratorum infantium
18:11  simili autem poena servus cum domino adflictus et popularis homo regi similia passus
18:12  similiter ergo omnes uno nomine mortis mortuos habebant innumerabiles nec enim ad sepeliendum vivi sufficiebant quoniam uno momento quae erat praeclarior natio illorum exterminata est
18:13  de omnibus enim non credentes propter veneficia tunc cum fuit exterminium primogenitorum spoponderunt populum Dei se esse
18:14  cum enim quietum silentium contineret omnia et nox in suo cursu medium iter haberet
18:15  omnipotens sermo tuus de caelo a regalibus sedibus durus debellator in mediam exterminii terram prosilivit
18:16  gladius acutus insimulatum imperium tuum portans et stans replevit omnia morte et usque ad caelum adtingebat stans in terra
18:17  tum continuo visus somniorum malorum turbaverunt illos et timores supervenerunt insperati
18:18  et alius alibi proiectus semivivus propter quam moriebatur causam demonstrabat
18:19  visiones enim quae illos turbaverunt haec praemonebant ne inscii quare mala patiebantur perirent
18:20  tetigit autem tunc et iustos temptatio mortis et commotio in heremo facta est multitudinis sed non diu permansit ira
18:21  properans enim homo sine querella propugnavit proferens servitutis suae scutum orationem et per incensum deprecationem allegans restitit irae et finem inposuit necessitati ostendens quoniam tuus est famulus
18:22  vicit autem turbas non virtute corporis nec armatura potentiae sed verbo vexatorem subiecit iuramenta parentum et testamentum commemorans
18:23  cum enim iam acervatim cecidissent super alterutrum mortui interstetit et amputavit impetum et divisit illam quae ad vivos ducebat viam
18:24  in veste enim poderis quam habebat totus erat orbis terrarum et parentum magnalia in quattuor ordinibus lapidum erant sculpta et magnificentia tua in diademate capitis illius erat scripta
18:25  haec autem his cessit qui exterminabat et haec extimuit erat enim sola temptatio irae sufficiens