Home Master Index
←Prev   Wisdom 3 as rendered by/in  Next→ 



3:1  iustorum autem animae in manu Dei sunt et non tanget illos tormentum mortis
3:2  visi sunt in oculis insipientium mori et aestimata est adflictio exitus illorum
3:3  et quod a nobis est iter exterminii illi autem sunt in pace
3:4  et si coram hominibus tormenta passi sunt spes illorum inmortalitate plena est
3:5  et in paucis vexati in multis bene disponentur quoniam Deus tentavit illos et invenit illos dignos se
3:6  tamquam aurum in fornace probavit illos et quasi holocausta hostiam accepit illos et in tempore erit respectus illorum
3:7  fulgebunt et tamquam scintillae in harundineto discurrent
3:8  iudicabunt nationes et dominabuntur populis et regnabit Dominus illorum in perpetuum
3:9  qui confidunt in illum intellegent veritatem et fideles in dilectione adquiescent illi quoniam donum et pax est electis illius
3:10  impii autem secundum quae cogitaverunt correptionem habebunt qui neglexerunt iustum et a Domino recesserunt
3:11  sapientiam enim et disciplinam qui abicit infelix est et vacua est spes illorum et labores sine fructu et inhabitabilia opera illorum sunt
3:12  mulieres eorum insensatae sunt et nequissimi filii eorum
3:13  maledicta creatura illorum quoniam felix sterilis incoinquinata quae non scivit torum in delicto habebit fructum in respectione animarum
3:14  et spado qui non operatus est per manus suas iniquitatem nec cogitavit adversus Deum nequissima dabitur enim illi fidei donum electum et sors in templo Domini acceptissima
3:15  bonorum enim laborum gloriosus est fructus et quae non concidat radix sapientiae
3:16  filii autem adulterorum inconsummati erunt et ab iniquo toro semen exterminabitur
3:17  et si quidem longae vitae erunt in nihilum conputabuntur et sine honore erit novissima senectus illorum
3:18  et si celerius defuncti fuerint non habebunt spem nec in die agnitionis adlocutionem
3:19  nationis enim iniquae dirae sunt consummationes