Home Master Index
←Prev   Wisdom 4 as rendered by/in  Next→ 



4:1  melior est generatio cum claritate inmortalitas est enim in memoria illius quoniam et apud Deum nota est et apud homines
4:2  cum praesens est imitantur illam et desiderant eam cum se duxerit et in perpetuum coronata triumphat incoinquinatorum certaminum praemium vincens
4:3  multigena autem impiorum multitudo non erit utilis et spuria vitulamina non dabunt radices altas nec stabile firmamentum conlocabunt
4:4  et si in ramis in tempore germinaverint infirmiter posita a vento commovebuntur et a nimietate ventorum eradicabuntur
4:5  confringentur rami inconsummati et fructus illorum inutilis et acerbi ad manducandum et ad nihilum apti
4:6  ex iniquis enim omnes filii qui nascuntur testes sunt nequitiae adversus parentes in interrogatione sua
4:7  iustus autem si morte praeoccupatus fuerit in refrigerio erit
4:8  senectus enim venerabilis est non diuturna neque numero annorum conputata cani sunt autem sensus hominibus
4:9  et aetas senectutis vita inmaculata
4:10  placens Deo factus dilectus et vivens inter peccatores translatus est
4:11  raptus est ne malitia mutaret intellectum illius aut fictio decipiat animam illius
4:12  fascinatio enim nugacitatis obscurat bona et inconstantia concupiscentiae transvertit sensum sine malitia
4:13  consummatus in brevi explevit tempora multa
4:14  placita enim erat Deo anima illius propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum populi autem videntes et non intellegentes nec ponentes in praecordiis talia
4:15  quoniam gratia Dei et misericordia in sanctos illius et respectus in electos illius
4:16  condemnat autem iustus mortuus vivos impios et iuventus celerius consummata longam vitam iniusti
4:17  videbunt enim finem sapientis et non intellegent quid cogitaverit de illo Deus et quare munierit illum Dominus
4:18  videbunt enim et contemnent illos autem Dominus inridebit
4:19  et erunt post haec decidentes sine honore et in contumelia inter mortuos in perpetuum quoniam disrumpet illos inflatos sine voce et commovebit illos a fundamentis et usque ad supremum desolabuntur et erunt gementes et memoria illorum periet
4:20  venient in cogitatione peccatorum suorum timidi et traducent illos ex adverso iniquitates ipsorum