Home Master Index
←Prev   Wisdom 7 as rendered by/in  Next→ 



7:1  sum quidem et ego mortalis homo similis omnibus et ex genere terreno illius qui prior finctus est et in ventre matris figuratus sum caro
7:2  decem mensuum tempore coagulatus in sanguine ex semine hominis et delectamento somni conveniente
7:3  et ego natus accepi communem aerem et in similiter factam decidi terram primam vocem similem omnibus emisi plorans
7:4  in involumentis nutritus sum et curis magnis
7:5  nemo enim ex regibus aliud habuit nativitatis initium
7:6  unus ergo introitus est omnibus ad vitam et similis exitus
7:7  propter hoc optavi et datus est mihi sensus et invocavi et venit in me spiritus sapientiae
7:8  et praeposui illam regnis et sedibus et divitias nihil esse duxi in conparatione illius
7:9  nec conparavi illi lapidem pretiosum quoniam omne aurum in conparatione illius harena est exigua et tamquam lutum aestimabitur argentum in conspectu illius
7:10  super salutem et speciem dilexi illam et proposui pro luce habere illam quoniam inextinguibile est lumen illius
7:11  venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa et innumerabilis honestas per manus illius
7:12  et laetatus sum in omnibus quoniam antecedebat ista sapientia et ignorabam quoniam horum omnium mater est
7:13  quam sine fictione didici et sine invidia communico et honestatem illius non abscondo
7:14  infinitus enim thesaurus est hominibus quod qui usi sunt participes facti sunt amicitiae Dei propter disciplinae dona commendati
7:15  mihi autem det Deus dicere ex sententia et praesumere digna horum quae dantur quoniam ipse et sapientiae dux est et sapientium emendator
7:16  in manu enim illius et nos et sermones nostri et omnis sapientia et operum scientiae disciplina
7:17  ipse enim mihi dedit horum quae sunt scientiam veram ut sciam dispositionem orbis terrarum et virtutes elementorum
7:18  initium et consummationem et medietatem temporum et meditationem omnium morum mutationes et divisiones temporum
7:19  anni cursus et stellarum dispositiones
7:20  naturas animalium et iras bestiarum vim ventorum et cogitationes hominum differentias arborum et virtutes radicum
7:21  et quaecumque sunt absconsa et inprovisa didici omnium enim artifex docuit me sapientia
7:22  est enim in illa spiritus intellectus sanctus unicus multiplex subtilis mobilis dissertus incoinquinatus certus suavis amans bonum acutus qui nihil vetat benefacere
7:23  humanus stabilis certus securus omnem habens virtutem omnia prospiciens et qui capiat omnes spiritus intellegibiles mundos subtiles
7:24  omnibus enim mobilibus mobilior est sapientia adtingit autem ubique et capit propter suam munditiam
7:25  vapor est enim virtutis Dei et emanatio quaedam est claritatis omnipotentis Dei sincera et ideo nihil inquinatum in illa incurrit
7:26  candor est enim lucis aeternae et speculum sine macula Dei maiestatis et imago bonitatis illius
7:27  et cum sit una omnia potest et permanens in se omnia innovat et per nationes in animas sanctas se transfert amicos Dei et prophetas constituit
7:28  neminem enim diligit Deus nisi eum qui cum sapientia inhabitat
7:29  est enim haec speciosior sole et super omnem stellarum dispositionem luci conparata invenitur prior
7:30  illi enim succedit nox sapientiam autem non vincit malitia