Home Master Index
←Prev   Wisdom 9 as rendered by/in  Next→ 



9:1  Deus parentum et Domine misericordiae tuae qui fecisti omnia verbo tuo
9:2  et sapientia tua constituisti hominem ut dominetur creaturae quae a te facta est
9:3  ut disponat orbem terrarum in aequitate et iustitia et in directione cordis iudicium iudicet
9:4  da mihi sedium tuarum adsistricem sapientiam et noli me reprobare a pueris tuis
9:5  quoniam ego servus tuus et filius ancillae tuae sum homo infirmus et exigui temporis et minor ad intellectum iudicii et legum
9:6  et si quis erit consummatus inter filios hominum si afuerit ab illo sapientia tua in nihilum conputabitur
9:7  tu me elegisti regem populo tuo et iudicem filiorum tuorum et filiarum
9:8  dixisti aedificare templum in monte sancto tuo et in civitate habitationis tuae aram similitudinem tabernaculi sancti tui quod praeparasti ab initio
9:9  et tecum sapientia quae novit opera tua quae et adfuit tunc cum orbem terrarum faceres et sciebat quid placitum esset oculis tuis et quid directum in praeceptis tuis
9:10  mitte illam de sanctis caelis tuis et mitte illam a sede magnitudinis tuae ut mecum sit et mecum laboret et sciam quid acceptum sit apud te
9:11  scit enim illa omnia et intellegit et deducet me in operibus meis sobrie et custodiet me in sua potentia
9:12  et erunt accepta opera mea et disponam populum tuum iuste et ero dignus sedium patris mei
9:13  quis enim hominum poterit scire consilium Dei aut quis poterit cogitare quid velit Dominus
9:14  cogitationes enim mortalium timidae et incertae providentiae nostrae
9:15  corpus enim quod corrumpitur adgravat animam et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem
9:16  et difficile aestimamus quae in terra sunt et quae in prospectu sunt invenimus cum labore quae in caelis sunt autem quis investigavit
9:17  sensum autem tuum quis scivit nisi tu dederis sapientiam et miseris sanctum spiritum tuum de altissimis
9:18  et sic correctae sunt semitae eorum qui in terris sunt et quae tibi placent didicerunt homines
9:19  et per sapientiam sanati sunt